monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 126, 1
Poleya suavem calorem habet, et tamen humida est; et qui in cerebro dolet, ita quod virseret est, poleyam in vino ponat et coquat, et ita calidam circa totum caput suum ponat, et desuper panno liget, ut cerebrum calidum sit, et insania in eo deprimitur. Et cui oculi caligant, succum eius exprimat, et eum circa oculos et circa palpebras ungat, ita tamen ne oculos tangat, et caliginem eorum fugabit. Sed et de galli felle sumat et bis tantum de succo poleyae, et modicum puri vini adde, et sic collyrium fac, et in vasculum repone, et adolescenti homini, cui oculi prae infirmitate caligant, vel etiam seni qui moderatae aetatis est, circa oculos et circa palpebras unge, ita quod etiam modice ad oculos intret; hoc faciet per duodecim noctes, cum dormitum vadit, et caliginem ab oculis aufert.